Kitap 6
7
Si vero pus quoque aures habent, recte lyciumLucium per se infunditur, aut irinum unguentum; aut porri succus cum melle; aut centauriicentauri succus cum passo; aut dulcis mali punici succus in ipsius cortice tepefactus, adjecta myrrhae exigua parte. Recte etiam miscentur myrrhae, quam σταχτήν cognominant, p. )-(. I. croci tantumdem, nuces amarae XXV. mellis sesquicyathus: quae contrita, quum utendum est, in cortice mali punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. Quae si vetustiora sunt, et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auetoremauctorem Erasistratum refertur: piperis p. )-(. z. croci p. )-(. #1110;. myrrhae, misy cocti, singulorum p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. II. Haec ex vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adjiciuntur passi heminae tres, et simul incoquuntur: quum utendum est, adjicitur his mel et vinum. Est etiam Ptolemaei medicamentum, quod habet lentisci p. )-(. z. gallae p. )-(. z. omphacii p. )-(. I. succum punici mali. Est Menophili validum admodum, quod ex his constat: piperis longi p. )-(. I. castorei p. )-(. II. myrrhae, croci, papaveris lacrimae, nardi syriaciSuriaci, turis, malicorii, ex aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optimi, singulorum p. )-(. IV. Quibus, dum teruntur, adjicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum p. )-(. z. lycii, nardi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aloes p. )-(. II. mellis cyathi tres, vini sextarius: ex quibus lyciumLucium cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur. At si multum puris, malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum p. )-(. II. mellis cyathi duo, aceti quatuor simul incoquuntur: ubi utendum est, dulce vinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae succi par pondus miscetur, hisque adjicitur hyoscyami succi dimidio minor, quam unius ex superioribus, portio; eaque trita ex vino diluuntur. Per se quoque hyoscyami succus satis proficit.