Kitap 6
7
Commune uero auxilium aduersus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum P. #1108 I; floris iunci rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum P. #1108 II; turis masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P. #1108 III. Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. Eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci uino liquata, quae conpositio priore libro continetur. Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto uino per oricularium clysterem eluere, et tum infundere uinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.