Kitap 6
7
Hactenus in oculis ea reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possunt: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto majus periculum est: nam vitia oculorum intra ipsos nocent; aurium inflammationes doloresquecf. Aph. V, 40; Cels. II, 7 interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne majori periculo locus sit. Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet. Postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perungere et operire. At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur. Si id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quoque calida, subinde mutata, proficiunt; sive foeni graeci, sive lini, sive alia farina ex mulso decocta est. Recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae. Turntum, levato dolore, ceratum circumdari debet ex irino, aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius, quod ex rosa est, proficit. Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adjici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic, ut ex his pars dimidia sit; eaque tum simul ex passo mixto decoquuntur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet; quod semper ante tepefieri convenit: commodissimeque per strigilem instillatur. Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae humorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt. Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus. Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaveris lacrimae pares portiones conteruntur, deinde adjicitur his passum: vel papaveris lacrimae, croci, myrrhae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa, modo passum instilletur: vel id, quod amarum in aegyptia faba est, conteritur, rosa adjecta; quibus myrrhae quoque paulum a quibusdam miscetur: vel papaveris lacrima, aut tus cum muliebri lacte: vel amararum nucum cum rosa succus: vel castorei, myrrhae, papaveris lacrimae pares portiones cum passo: vel croci p. )-(. #1110;. myrrhae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. z. quibus, dum teruntur, paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho; idque ex primis medicamentis est: vel papaveris lacrima ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis; quae habet castorei, opopanacis, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. II. spumae lyciiLyci p. )-(. IV. quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus requirit, rursus id medicamentum, adjecto passo, teritur. Illud perpetuum est, quotiescumque crassius medicamentum est, quam ut in aurem instillari possit, adjiciendum eum esse humorem, ex quo id componi debet, donedonec satis liquidum sit.