Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

7 Si uero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucus cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte. Recte etiam miscentur murrae, quam stacten cognominant, P. #1108 I; croci tantundem; nuces amarae XXV; mellis sex cyathi; quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. Quae si uetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis P. #1108 #1109; croci P. #1108 #1109; murrae, misy cocti, singulorum P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 II. Haec ex uino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et uinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P. #1108 #1109; gallae P. #1108 #1109; omphaci P. #1108 I; sucum Punici mali. Est Menophili ualidum admodum, quod ex his constat: piperis longi P. #1108 I; castorei P. #1108 II; murrae, croci, papaueris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, singulorum P. #1108 IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum P. #1108 #1109; Lyci, nardi, murrae, singulorum P. #1108 I; aloes P. #1108 II; mellis cyathi tres; uini sextarius; ex quibus Lycium cum uino decoquitur, deinde his alia miscentur. At si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P. #1108 II; mellis cyathi duo; aceti quattuor simul incocuntur. Vbi utendum est, dulce uinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaueris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex uino diluuntur. Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi