Kitap 6
7
Commune vero auxilium adversus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum P. I; floris iuncti rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum P. II; turis masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P. III. Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci vino liquata, quae conpositio priore libro (V.20, 2) continetur. Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto vino per oricularium clysterem eluere, et tum infudere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.