Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac, propter senectutem imbecillitatemve aliam, consuerunt. Si ex reliquiis lippitudinis id vitium est, adjuvat collyrium, quod nominatur; adjuvat id, quod ex crocomagmate fit.
6 Proprie etiam ad id componitur, quod διὰ χρόχου vocant. Habet piperis p. )-(. I. croci cilicii, papaveris lacrimae, cerussae, singulorum p. )-(. II. psorici,gummis, singulorum p. )-(. IV.
6 At si ex senectute aliave imbecillitate id est, recte inungi potest et melle quam optimo, et cyprino, et oleo vetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam, et olei veteris, aut cyprini partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia huc quoque medicamenta sunt, quae ad caliginem proxime, quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt. Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione; frequenti balneo; ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet; velandumque postea, nec detegendum, antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus; interpositisque aliquibus diebus, ex sinapi gargarizandum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi