Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consuevit, potest prodesse ῤινίον; potest similiter id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. II. piperis albi, gummi, singulorum p. )-(. IV. cadmiae elotae, cerussae, singulorum p. )-(. VI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod βασιλιχόν nominabat. Habet papaveris lacrimae, cerussae, lapidis assii, singulorum p. )-(. II. gummis p. )-(. III. piperis albi p. )-(. IV. croci p. )-(. vI. psorici p. )-(. XIII. Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur; sed chalcitidis aliquid, et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum, et contectum ficulneis foliis, sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic appellatur. Verum de basilico quoque collyrio convenit, ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. Ubi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos laevantlevant et mel et vinum: succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum imponit. Nam quum fere sit humor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos, aut palpebras exasperat, sic, et si quid prodit humoris, extrahitur, et si quid juxta est, repellitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi