Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci vocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene — Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte vero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt (32-34), paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est. Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil vidissent, repentina profusione alvi lumen receperunt; quo minus alienum videtur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
6 Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit.— Sed hic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant: quidam contrito semini portulacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi