Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Caligare uero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemue aliam consuerunt. Si ex reliquis lippitudinis id uitium est, adiuuat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuuat id, quod ex croci magmate fit.
6 Proprie etiam ad id componitur, quod dia crocu uocant. Habet piperis P. #1108 I; croci Cilici, papaueris lacrimae, cerussae, singulorum P. #1108 II; psorici, cummis, singulorum P. #1108 IIII.
6 At si ex senectute aliaue inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optumo et cypro et oleo uetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam et olei ueteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Vtilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt. Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositisque aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi