Kitap 6
6
Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inveteravit, manu curandum est. Inter initia nonnumquam certis observationibus discutietur. Sanguinem ex fronte vel naribus mittere, in temporibus venas adurere, gargarizando pituitam evocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.
6
Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio victus modo vel aliis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus vitii satis est. Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucve sine ratione moveatur; ideoque ne conspectum quidem rerum praestat.