Kitap 6
6
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte mitti necessarium est; multaque aqua calida caput atque oculos fovere; gargarizare ex lenticula, vel ex fici cremore; inungi acribus medicamentis, quae supra comprehensa sunt; maximeque eo, quod σφαιρίον nominatur, quod lapidem haematiten habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt; de qua protinus dicam.
6
Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur; interdum major, interdum levior. Nonnumquaumnonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit; ipsa deinde aspritudinem auget, fitque ea in aliis brevis, in aliis longa, et quae vix umquam finiatur. In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras, et ficulneo folio, et asperato specillo, et interdum scalpello eradunt; versasque quotidie medicamentis suffricant. Quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine, neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione victus et idoneis medicamentis pervenitur. Ergo exercitationibus utemur, et balneo frequentiore; mullaquemultaque oculos aqua calida fovebimus: cibos autem sumemus acres et extenuantes; medicamentum id, quod caesarianum vocatur. Habet atramenti sutorii p. )-(. I. misy p. )-(. I. z. piperis albi p. )-(. z z. papaveris lacrimae,gummis, singulorum p. )-(. II. cadmiae elotae p. )-(. III. stibis p. )-(. VI. Satisque constat hoc collyrium adversus omne genus oculorum valetudinis idoneum esse; exceptis iis, quae lenibus nutriuntur.