Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Factae uero ex ulceribus cicatrices duobus uitiis periclitantur, ne aut cauae aut crassae sint. Si cauae sunt, potest eas implere id, quod sphaerion uocari dixi, uel id, quod Asclepios nominatur. Habet papaueris lacrimae P. #1108 II; sagapeni, opopanacis, singulorum P. #1108 III; aeruginis P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII; piperis P. #1108 XII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. #1108 XVI. At si crassae cicatrices sunt, extenuat uel zmilion uel Canopitae collyrium, quod habet: cinnamomi, acaciae, singulorum P. #1108 I; cadmiae elotae, croci, murrae papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; piperis albi, turis, singulorum P. #1108 III; aeris combusti P. #1108 VIII. Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P. #1108 IIII; Hammoniaci thymiamatis P. #1108 VIII; papaueris lacrimae P. #1108 XII; cerussae P. #1108 XV; piperis albi, croci Siculi, singulorum P. #1108 XXXII; cummis P. #1108 XIII; cadmiae elotae P. #1108 VIIII. Maxime tamen tollere cicatricem uidetur id, quod habet: cummis P. #1108 #1109; aeruginis P. #1108 I; croci magmatis P. #1108 IIII.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi