Kitap 6
6
Ad idem Euelpidis, quod μεμιγμένον nominabat. In eo papaveris lacrimae, et albi piperis, singulae unciae sunt, gummi libra, aeris combusti p. )-(. I. s. Inter has autem curationes, post intermissionem aliquam, prosunt balneum et vinum. Quumque omnibus lippientibus vitandi cibi sint, qui extenuant; tum praecipue, quibus tenuis humor diu fertur. Quod si jam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt, sicut in hoc genere materiae maxime promtumpromptum est; confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt.
6
At ulcera, si cum inflammatione finita non sunt, aut supercrescentia, aut sordida, aut cava, aut certe vetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod μεμιγμένον vocatur, optime reprimuntur. Sordida purgantur et eodem, et eo, quod σμιλίον nominatur.
6
Habet aeruginis p. )-(. IV. gummis tantumdem, ammoniaci, minii sinopici, singulorum p. )-(. xvI. quae quidam ex aqua, quidam, quo vehementiora sint, ex aceto terunt.
6
Id quoque Euelpidis, quod χείρωνα appellabat, huc utile est: Croci p. )-(. I. papaveris lacrimae, gummis,singulorum p. )-(. II. aeris combusti et eloti, myrrhae, singulorum p. )-(. IV. piperis albi p. )-(. VI. Sed ante leni, tum hoc inungendum est.
6
Id quoque ejusdem, quod σφαιριον nominabat, eodem valet: Lapidis haematitis eloti p. )-(. I. z, piperis grana sex, cadmiae elotae, myrrhae, papaveris iacrimaelacrimae, singulorum p. )-(. II. croci p. )-(. IV. gummi p. )-(. VIII. quae cum vino amineoAminaeo conteruntur.