Kitap 6
6
Hactenus oculorum morbi lenibus medicamentis nutrinnturnutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant; fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseverat tenuis pituitae cursus. Quibus alvus inferiore parte evocanda est, demendumque aliquid ex cibo. Neque alienum est illini frontem compositione Andreae: quae habet gummis p. ) (. I. cerussae, stibis, singulorum p. )-(. II. spumae argenti coctae et elotae p. )-(. IV. Sed ea spuma ex aqua pluviatili coquitur, et arida haec medicamenta ex succo myrti conteruntur. His illita fronte, cataplasma quoque superinjiciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae succus, aut cupressus adjecta sit. Cucurbitula quoque, inciso vertice, recte accommodatur; aut ex temporibus sanguis mittitur. Inungi vero eo debet, quod habet squamae aeris, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. cervini cornus combusti et eloti, plumbi clotieloti, gummis, singulorum p. )-(. IV. turis p. )-(. XII. Hoc collyrium, quia cornus habet, διὰ χέρατοσ nominatur. Quotiescumnquequotienscumque non adjicio, quod genus humoris adjiciendum sit, aquam intelligi volo.