Kitap 6
6
Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur, ne aut cavae aut crassae sint. Si cavae sunt, potest eas implere id, quod sphaerion vocari dixi, vel id, quod Asclepios nominatur. Habet papaveris lacrimae P. II; sagapeni, opopanacis, singulorum P. III; aeruginis P. IIII; cummis P. VIII; piperis P. XII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. XVI. At si crassae cicatrices sunt, extenuat vel smilion vel Canopite collyrium, quod habet: cinnamomi, acaciae, singulorum P. I; cadmiae elotae, croci, murrae papaveris lacrimae, cummis, singulorum P. II; piperis albi, turis singulorum P. III; aeris combusti P. VIII. Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P. IIII; Hammoniaci thymiamatis P. VIII; papaveris lacrimae P. XII; cerussae P. XV; piperis albi, croci Siculi, singulorum P. XXXII; cummis P. XIII; cadmiae elotae P. VIIII. Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet: cummis P. =; aeruginis P. I; croci magmatis P. IIII.
6
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fovere; gargarizare ex lenticula vel fici cremore; inungui acribus medicamentis, quae supra (16 seqq., 21 seqq.) conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.