Kitap 6
6
Genus quoque vitii est, quo inter pilos palpebrarum pediculi nascuntur: φθειρίασιν Graeci nominant. Quod quum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit: sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur; exulceratisque vehementer oculis, aciem quoque ipsam corrumpit. His alvus ducenda est; caput ad cutem tondendum, diuque quotidie jejunis perfricandum; his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandumque ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit; saepe in balneo multa calida aqua fovendum caput; vitandi acres cibi; lacte vinoque pingui utendum; bibendumque liberalius, quam edendum est. Medicamenta vero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent; super ipsos vero pediculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad id ipsum spumae nitri p. )-(. I. sandarachae p. )-(. I. uvae taminiae p. )-(. I. simul teruntur, adjiciturque vetus oleum pari portione, atque acetum, donec ei mellis crassitudo sit.