Kitap 6
6
Ex pusulis ulcera interdum fiunt; eaque recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et iisdem fere, quae supraV, 28, 15 in pusulis posui. Fit quoque proprie ad haec, quod διὰ λιβάνου vocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae, singulorum p. )-(. I. spodii eloti, turis, stibis combusti et eloti, myrrhae,gummis, singulorum p. )-(. II.
6
Evenit etiam, ut oculi, vel ambo, vel singuli, minores fiant, quam esse naturaliter debeant: idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit, et continuati fletus, et ictus parum bene curati. In his quoque iisdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est: cibis vero iis, qui maxime corpus alere et implere consuerunt: vitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum: quorum etiam si quid tale incidit, ejus notitiae subtrahendum. Atque acria quoque medicamenta, et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas movent.