Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Id habet nardi Indici, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 #1110; cummis P. #1108 I; croci P. #1108 II; foliorum rosae recentium P. #1108 IIII; quae uel aqua pluuiatili, uel uino leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium uel sertulam Campanam ex uino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut hyoscyami folia cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco uel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaueris adiciuntur, aliquanto ualentiora sunt. Horum aliquo praeparato penicillo fouere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante uel murti uel rosae folia decocta sint; deinde ex illis aliquid inponi. Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus uertatur. Si suppuratio se ostendit ab eo angulo, qui tempori propior est, incidi oculus debet, ut effuso pure et inflammatio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit. Vtendum deinde uel his collyriis est ex lacte aut ouo, uel croco * * * uel cui album oui misceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis dolor finiatur. Isdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi