Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.— In hoc casu alvus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria laeserunt leniantur. Quod at cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae adversum inflammationem proposita sunt (6,1E - 8B26.27). Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulos coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.
6 Pusula quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui (1 EF, 8 F): sin serius quam ut sanguis mitti possit, alvus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est. Medicamentis autem huc quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis.
6 Id quoque, quod Philalethus vocatur, huc aptum est: murrae, papaveris lacrimae, singulorum P. I; plumbii eloti, terrae Samiae, quae aster vocatur, tracanti, singulorum P. IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P. VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P. VIII. Quae aqua pluviatili excipiuntur. Usus collyrii vel ex ovo vel ex lacte est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi