Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

18 His cognitis, primum malagmata subjiciam, quae fere non sunt refrigerandi, sed calefaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, gummis, singulorum plenum acetabulum, cerati eloti, quod πεπλυμένον Graeci vocant, selibram. Reliqua fere calefaciunt: sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἐπισπαστιχά vocantur; pleraque certis magis partibus membrorum accommodata sunt.
18 Si materia extrahenda est, ut in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id quod habet resinae aridae, nitri, ammoniaci, galbani, singulorum pondo, cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum p. )-(. II. ammoniaci salis p. )-(. VI. squamae aeris, cerae, singulorum p. )-(. VIII. resinae aridae p. )-(. XII. aceti cyathusGalenus, De composit. Medicam. secundum genera VI, 14. Idem praestat cumini farina cum struthio, et melle.
18 Si jecur dolet, id in quo est balsami lacrimae p. )-(. XII. costi, cinnamomi, casiae corticis, myrrhae, croci, junci rotundi, balsami seminis, iridis illyricaeIlluricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum p. )-(. XVI. quibus adjicitur nardinum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et hujus quidem recentis usus est: si vero servandum est, resinae terebinthinae p. )-(. XVI. cerae p. )-(. X. ex vino leni contunduntur, tum eo miscentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi