Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

18 At si lienis torquet, glandis, quam balanon μυρεψικήνGraeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo. Ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis aut ter fieri.
18 Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni ventris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum P. II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae P. IIII; cachryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento temperantur.
18 Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P. IIII; bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi vitulini aut caprini a renibus, visci, singulorum P. IIII. Haec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi