Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

28 At pusulae maxime uernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemue aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica uel sudore nascuntur: exanthemata Graeci uocant; eaque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt. Nonnumquam plures similes uaris oriuntur, nonnumquam maiores pusulae liuidae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato; subestque his umor. Vbi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet: phlyctaenae Graece nominantur. Fiunt uel ex frigore uel ex igne uel ex medicamentis. Phlyzacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est. At ex pusulis uero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammatione aut dolore; exitque aut pus aut sanies aut utrumque; maximeque id euenit in aetate puerili, raro in medio corpore, saepe in eminentibus partibus. Pessima pusula est, quae epinyctis uocatur: ea colore uel subliuida uel nigra uel alba esse consueuit. Circa hanc autem uehemens inflammatio est; et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est. —In omnium uero pusularum curatione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus; eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est. Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque uinum miscere et sic ungui; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupauit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est. Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali uel uiridi coriandro curatur. Vlcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten uocant, P. #1114 VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi