Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

28 Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur, et quo minora sunt, eo magis. Myrmecia et claui sine curatione uix umquam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clauoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt. Clauum subinde radere commodissimum est: nam sine ulla ui sic mollescit; ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulueris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera uero genera medicamentis adurenda sunt; aliisque id, quod ex faece uini; myrmecis id, quod ex alumine et sandaraca est, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur; deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi