Kitap 5
18
His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum; cerati eloti, quod ΠΕΠΛΥΜΕΝΟΝ Graeci uocant, selibram.
18
Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ΕΠΙΣΠΑΣΤΙΚΑ uocantur; pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
18
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P. #1108 II; Hammoniaci salis P. #1108 VI; squamae aeris, cerae, singulorum P. #1108 VIII; resinae aridae P. #1108 XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.
18
Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P. #1108 XII; costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. #1108 XVI. Quibus adicitur nardum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et huius quidem recentis usus est: si uero seruandum est, resinae terebenthinae P. #1108 XVI, cerae P. #1108 X ex uino leni contunduntur, tum eo miscentur.