Kitap 5
28
Sunt uero quaedam uerrucis similia, quorum diuersa nomina ut uitia sunt. ACROCHORDONA uocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius; idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed fere plura, maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus conuertuntur. At THYMION nominatur, quod super corpus quasi uerrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum. Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur; nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, modo plura nascuntur, uel in palmis uel inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt. MYRMECIA autem uocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem mouent: infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis mittunt; magnitudine uix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus. CLAVVS autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamuis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti mouet.