Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

28 Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Vbi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut subliuidus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi uel per ipsa medicamenta uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti. Tum si qua in alis uel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetrauit, si febris non est, si ualet corpus, aeque linamenta superuacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi * plaga est, imponi debent. Commode uero uel super linamenta uel sine his imponitur lenticula ex melle aut malicorium ex uino coctum; quae et per se et mixta idonea sunt. Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda uel malua contrita uel faeni Graeci liniue semen ex passo coctum superdandum est. Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi