Kitap 5
28
Furunculus uero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus uertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.—Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum; si ne id quidem est, uel resina uel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.
28
Phyma uero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus oui dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius patere consueuit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Vbi diuisum est, pus eodem modo apparet; uentriculus, ut in furunculo, non inuenitur, uerum omnis corrupta caro in pus uertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuuenibus rarius oritur et difficilius curatur. Vbi aetas indurauit, ne nascitur quidem. Quibus uero medicamentis discuteretur, supra propositum est.