Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

28 Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae uel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres mouent nec unquam facile maturescunt; et siue ferro siue medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in ceruice, sed etiam in alis et inguinibus * lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse chirurgicus Meges auctor est. —Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel educant uel dissipent, quorum supra mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant; tunc uero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perueniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi