Kitap 5
28
Furunculus vero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus vertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.— Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra (cap. XVIII) comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri movendo accommodatum; si ne id quidem est, vel resina vel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.
28
Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius patere consuevit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Ubi divisum est, pus eodem modo apparet; ventriculus, ut in furunculo, non invenitur, verum omnis corrupta caro in pus vertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuvenibus rarius oritur et difficilius curatur. Ubi aetas induravit, ne nascitur quidem. Quibus vero medicamentis discuteretur, supra (18, 16-20) propositum est.