Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

28 Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum affet, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et vehemens et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P. IIII; cadmiae, cerae, singulorum P. VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam.
28 Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus. Prurigo maior est: nonnumquam umor exit, sed non multus, qui referre vel pus vel saniem videtur.— In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa potione cum ture contritum vino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi