Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

27 Verum haec genera serpentium et peregrina et aliquanto magis pestifera sunt, maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Aduersus quos satis proficit herba Vettonica uel Cantabrica uel centaurios uel argimonia uel trixago uel personina uel marinae pastinacae, uel singulae binaeue tritae et cum uino potui datae * * * sunt et super uulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere; ideoque perniciosissimae sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit.
27 Non tam ex facili is opitulari est, qui uenenum uel in cibo uel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt; deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto uomere; deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, uel merum uinum.
27 Sunt tamen quaedam remedia propria aduersus quaedam uenena, maximeque leuiora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum * * contusa uel galbanum uino adiecto dari, uel lac per se debet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi