Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

27 Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est; deinde is vomere cogendus; posteaque laser ex vino dandum: isque, si febre vacat, in calidum balineum mittendus; si non vacat, unguendus ex calfacientibus est. Post quae quies ei necessaria est.
27 Si hyoscyamum, fervens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum.
27 Si cerussam, ius malvae vel ius glandis ex vino contritae maxime prosunt.
27 Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum aut coagulatum aut cum aceto laser.
27 Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut †pota aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi vero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri. Nam sive ex oleo inferverunt, sive piri surculus cum his infervit, omni noxa vacant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi