Kitap 5
27
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur. Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.
27
Aduersus chelydri uero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S. [#1108 I], uel porri sucus cum hemina uini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super uulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta uel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque uulnere, quod cerastes fecit, aeque ualet.
27
Vbi uero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est; dandusque ei murrae et uuae taminiae par modus ex passi hemina; uel radiculae semen aut lolii radix ex uino; et super uulnus furfures ex aceto coctae; imperandumque, ut is conquiescat.