Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

27 Haec aduersus omnes ictus communia sunt. Vsus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum uolnus partim ob inmodicos aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamuis refrigerandi uim habet, tamen habet etiam dissupandi; quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
27 In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum uino bibunt: quidam eodem modo contritum super uolnus imponunt: quidam super prunam eo imposito uolnus suffumigant, undique ueste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super uolnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci uocant, semen uel certe folia ex uino. Super uolnus uero etiam furfures ex aceto uel ruta siluatica recte imponitur uel cum melle sal tostus. Cognoui tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
27 Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi