Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

27 At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur. Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.
27 Adversus chelydri vero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S. 1, vel porri sucus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.
27 Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe ho demittendus in solium est; dandusque ei murrae et uvae taminia par modus ex passi hemina; vel radiculae semen aut lolii radix ex vino; et super vulnus furfures ex aceto coctae; imperandumque, ut is conquiescat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi