Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

16 Cutem purgat mel, sed magis si est cum galla uel eruo uel lenticula uel marrubio uel iride uel ruta uel nitro uel aerugine.
17 Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem uarie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum facultatium materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset superuacuum. Nam et idem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus is ero, quas accepi uelut nobilissimas. In hoc autem uolumine eas explicabo, quae uel desiderari in prioribus potuerunt, uel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam: si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam. Sed et ante sciri uolo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus diuidi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi