Kitap 5
16
16 Cute purgat mel, sed magis si est cum galla vel ervo vel lenticula vel marrubio vel iride vel ruta vel nitro vel aerugine.
17
17 Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem varie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, iisdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum facultatem materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset supervacuum. Nam et idem effectus intra paucas conpositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus iis ero, quas accepi velut nobilissimas. In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam: si qua singulis vel etiam parvis adcommodata sunt, in ipso locum differam. Sed et ante sciri volo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus dividi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.