Kitap 5
27
Dixi de is uulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de is dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam uirus: itaque si uehemens uulnus est, cucurbitula admouenda est; si leuius, protinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogeni. Si id non est, quodlibet ex is, quae aduersus morsus proposui: si ea non sunt, uiride Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex is, quae recentibus uulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus uulneri inponitur superque id duobus digitis uerberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id uulnus deligatur.