Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

27 27 Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam virus: itaque si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est; si levius, protinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogeni. Si id non est, quodlibet ex is, quae adversus Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pinguae ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus vulneri inponitur superque id duobus digitis verberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id vulnus deligatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi