Kitap 5
26
Gangrenam uero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuuenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nerui uel laesi non sunt uel leuiter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco uitium; quod maxime fieri in digito potest.—In eiusmodi casu primum est, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo sanum corpus concidere. Medicamenta uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Grauia quoque, quamuis reprimentia, aliena sunt; sed his quam leuissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a uictus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti uitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda quae per cibum potionemque aluum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea leuia. Postea si uitium constitit, inponi super uulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt. Ac tum quoque ut plenioribus cibis uti licebit ex media materia, sic tamen non nisi aluum corpusque siccantibus; aqua uero pluuiatili frigida. Balneum, nisi iam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo uulnus cito rursus eodem malo adficitur. Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer. Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.