Kitap 5
26
Hae gravissimorum vulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est; aut ubi derasum adtritumve aliquid est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue sed altum vulnus insedit.
26
In primo casu commodissimum est maliciorum ex vino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.
26
Derasso vero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et vinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si levius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.
26
Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu vel etiam ferramento eicere. Si vel praefractus est vel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento evocandus est. Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in filice est. Sed usu cognitum est utramque adversus posita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet.
26
Idem altis tenuibusque vulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime convenit.