Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

26 At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est. Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus. Si ne haec quidem euincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur: nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur. Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a uiuo resoluant: eas escharas Graeci nominant. Vbi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi