Kitap 5
26
Ac pericula quidem uulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas liuet, aeque incidendum. Si uaricula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus nouatumque uulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus uulneribus exposita est. Si scalpello aliquis uti non uult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix inducitur.
26
Id autem, quod erysipelas uocari dixi, non solum uulneri superuenire sed sine hoc quoque oriri consueuit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa ceruices aut caput constitit.— Oportet, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam cretam aqua pluuiali exceptam; aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam. Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulpuris P. #1108 I; cerussae, croci singulorum P. #1108 XII S.; eaque cum uino conterenda sunt, et id his inlinendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.