Kitap 5
26
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque uehementius etiam putrescendo intenditur ubi uulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris est carunculaeque corruptae: interdum etiam nerui ac membranae resoluuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque uitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam Graeci gangrenam appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt: hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere uel nigra uel liuida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima uel pallida uel liuida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior in inflammatione est. Omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut liuet, pallor aut liuor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit. Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamuis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen uix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem; ubi uero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.