Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

26 Ac pericula quidem vulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas livet, aeque incidendum. Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus (Section: 23 A) exposita est. Si scalpello aliquis uti non vult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix induci .
26 Id autem, quod erysipelas vocari dixi (Section: 31 B), non solum vulneri supervenire sed sine hoc quoque oriri consuevit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa cervices aut caput constitit. — Oportet, si vires patiuntur, sanitatem mittere; deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam creatam aqua pluviali exceptam; aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam. Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulpuris P. I; cerussae, croci singulorum P. XII S.; eaque cum vino conterenda sunt, et id his inlinendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi