Kitap 5
26
Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies remoueatur. Lanae sucidae superuacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem uulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa linamenta. Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni suci, uitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: nam et auis et uenatio et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, si nerui musculiue uulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non peruetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. Si quid molliendum est, quod in neruosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque super uulnus utendum est. At si caro supercreuit, modice reprimit siccum linamentum, uehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum uehementiora, quae corpus exedunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, uel etiam per se impositum siccum linamentum.