Kitap 5
26
Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda. Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die rursus detecto uulnere considerandus color est. Qui si liuidus aut pallidus aut uarius aut niger est, scire licet malum uulnus esse; idque quandocumque animaduersum est, terrere nos potest. Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est: item cutis dura, crassa, dolens periculum ostendit. Bona signa sunt, ubi haec sine dolore tenuis et mollis est. Sed si glutinatur uulnus aut leuiter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt: si grauis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moueant. Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse uideatur. Post id fomentum, si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande uulnus est, tetrapharmacum; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes: et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam. Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.