Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

26 Proprie quaedam in articulis visenda sunt, in quibus, si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto tela plaga est, ea transversa comidior est; si retuso et gravi, nullum in figura discrimen est. Sed videndum est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt. Quamvis autem non abscisus nervus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere; futurumque est ut tarde membrum id vel extendatur vel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recurvato curatio adhibita est, quam in recurvando eo, quod rectum continuerimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. Si glutinandum est, ut superius sit; si in inflammationibus est, ut in neutram partem inclinatum sit: si iam prus profluit, ut devexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moveri, ambulare nisi sanis alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite vel brachiis quam qui in inferioribus partibus vulnerati sunt. Minimeque ambulatio convenit femine aut crure aut pede laborante. Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum vulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consuevit. Levis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a vulnere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi