Kitap 5
26
Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta ne vulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur; si aeque ab utraque, transversa conprehendere oras debet; aut si id vulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem deliganda est, ut et contineat neque adstringat. Quod non continetur, elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitabitur. Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est; tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est: nam nodus ulcus laedit, nisi tamen longe est.
26
Illo neminem decipi decet, ut propriam viscerum curationem requiat: de quibus supra (IV.14 seqq.) posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est: in visceribus nihil movendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui volnus interius ea victus ratio eaque medicina sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro (IV.15 seqq.) posui.