Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 5

26 Et aduersus profusionem quidem in his auxilium est: aduersus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est uel os uel neruus uel cartilago uel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo uulneris fluxit. Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit; adeo ut, si parum fluxisse uidebitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus iuuenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id uulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus uidebitur, praecidendus erit: nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi